- ALAPISTa
- ALAPISTaapud Arnobium l. 7. mimus est ac ludio; cuiusmodi homines, ludis comoediisque exactis, sibi invicem alapas infligebant, ut spectatores ad risum commoverent. Unde Alapistarum strepitus apud Arnobium; ita enim restituit Scaliger pro solapitarum strepitus. At Alapator, καυχητὴς exponitur, in Excerptis veterum Glossar. p. 275. quia petulantes ac iactabundi colaphos aliis gavent incutere, ut ait Voss. apud Eundem, Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.